# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.80

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXXIX. Reuerendissimo, Illustrissimo Principi amico nobis plurimum dilecto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.80

Haec epistola est commendatio accurata Ge. Raucheri. OPeram et beneuolentiam nostram Reuerendissime, Illustrissime Princeps, D. V. adscribimus. Etsi Georgium Raucherum hinc ad D. V. proficiscentem nostra commendatione minime egere existimauimus; propterea, quod ex indicatione ipsius certiores eramus redditi, qua clementia D. V. quaque liberalitate exga ipsum iam antea vsa esset: vnde facile poteramus perspicere, ipsum propter fidelitatem, obsequium et assiduitatem suam D. V. satis esse probatam: tamen cum ad nos pertinere arbitremur, si quid benigne fit subditis nostris a Dil. V. illum sine nostris redire litteris noluimus. Fuit pater Georgii huius nobis charus: cumque ob singularem in rebus agendis solertiam et industriam summum illi magistratum in ciuitate nostra Lipsiensi mandassemus, ita illum gessit, vt nobis satisfaceret, et negotia sibi commissa grauiter et ex animi nostri sententia administraret, ac conficeret. Quamobrem non vna caussa est, cur huic filio eius benigne cupiamus. Et quanquam nobis dubium non est, quin D. V. non tam nostra, quam constantiae suae caussa mansura sit in eadem ista erga Georgium Raucherum liberalitate, de qua chirographo dato iam antea ipsi cautum esse voluit: tamen gratissimum nobis fuerit, si ad ea, quibus D. V. sine vllius commendatione iuueni huic commodaret, aliquem etiam cumulum attulisse has litteras nostras cognouerimus. Rogamus itaque vehementer etiam atque etiam, vt D. V. Georgium Raucherum porro quoque in fidem et clientelam suam recipiat, patrocinio clementi te gat ac tueatur, et ea, quae illi liberalissime promisit, ad exitum augeri et cumulari velit; sibique persuadeat, se apud Georgium praeclare hoc beneficium posituram: et nos nullam occasionem praetermissuros esse, quae nobis ad gratificandum D. V. oblata fuerit: quam bene valere et felici rerum omnium successu gaudere cupimus. Lips. VI. Id. Maii LXXVII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
