Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XCV. Serenissimi Hispaniarum Regis Consiliario et oratori in aula Imperatoria
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.86
Unproofread scanNot analysed yet
Haec epistola mentionem facit rerum Belgicarum, quae ad August. defersbantur. NOn tantum ex Serenissimi Hispaniarum Regis et tuis adiunctis litteris, sed ex sermonibus quoque mandatarii tui Petri Lopez, regii aerarii in Ducatu Mediolanensi praefecti, qui et epistolas sibi traditas nobis officiose reddidit, et ea, quae a te illi commissa fuere, diligenter et sedulo perfecit, intelleximus, quis hoc tempore rerum Belgicarum status, quae S. R. voluntas, et tuum hac in parte sit studium. Cumque non semel iam antea et legatis ad nos missis coram et perlitteras nostram erga S. R. obseruantiam et de toto negotio hoc sententiam a fidelisssimo, et S. R. studiosissimo animo profectam declarauerimus: haud arbitrati sumus pluribus verbis haec eadem reiteranda esse. Neque dubitamus, Sereniss. Hispaniarum Regem, tum ex litteris nostris ad S. eius scriptis, tum ex reliquis omnibus facile deprehensuram esse, nos S. eius et toti Austriacae familiae addictissimos esse. Bene vale. Dresdae Prid. Cal. Iul. Anno LXXVIII.