Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XCVIII. DVCI FLORENTIAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.89
Unproofread scanNot analysed yet
Augustus luget mortem coniugis Ducis Florentiae, eumque solatur. ESt ita profecto, vt scribit D. V. vt pro mutua amicitia et necessitudine nostra omnia cum D. V. nobis communia esse existimemus. Posteaquam enim ex litteris D. V. et sermonibus Domini Angli Biffoli equitis, de obitu Serenissimae quondam Principis D. V. charissimae coniugis piae memoriae nobis renuntiatum fuit: sensimus equidem ingenti nos molestia adfici, et in societatem aegritudinis vi nostri erga D. V. amoris rapi. Quis enim tam tristem amicissimi Principis casum non ex animo doleat? qui amantissiman marito coniugem, summo loco et ex Imperatoria familia natam, insigni fide, castitate, obsequio et obseruantia erga tori consortem, liberalitate et benignitate erga subditos, pietate erga omnes, et vniuersis denique virtutibus, quae quidem in Principe foemina elucere possunt, ornatam et celebrem eripuit. Vt autem recordatio haec nos valde commouet, planeque pari cum D. V. molestia adficit: ita ex aduerso conditionis humanae sors, et Christianae religionis professio nos a moerore et luctu ad veras consolationes reuocat, et considerare potius iubet, praeclare cum mortalibus agi, qui ex tot et tantis orbe terrarum iam pene crepante, et ad interitum prono incommodis et malis ad aeternam beatitudinem euocati, mortem cum sempiterna vita, et curas atque anxietates innumeras cum aeterna laetitia et securitate commutant. Sicut is, qui propinquorum suorum obitum immoderate luget, videri potest magis inuidere ipsis summum bonum, quam officium pii amici praestare: praesertim cum certum exploratumque sit, nihil tale sine nutu et, paterno Diuini Numinis consilio euenire, cui refragari, et iniustis lamentis coelo obstrepere impietas est: a qua et D. V. et nos alienissimos esse decet. Quamobrem D. V. pro egregia erga ipsam beneuolentia nostra officiose rogamus, et monemus amanter, vt eadem consideret, seque cogitatione hac confirmet, quod certo certius futurum sit id tempus, quo liberos, coniuges, et propinquos praemissos iterum conspecturi, et suauissima coniunctione sermonum et sempiternae consuetudini fruituri sumus. Cuius rei certissimum expromissorem habemus filium Dei, cuius omnipotenti protectioni D. V. cum tota familia sua commendamus, eidemque omnia prolixe pollicemur, quae ab amantissimo D. V. Principe expectari par est. Dresdae V. Cal. Sept. Ao. LXXVIII.