# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.90

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XCIX. Illustri Principi, amico nobis plurimum dilecto, Domino VIDANO Chartensi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.90

Mittitur ad hunc principem Simonius Medicinae Profess. Lips. vt ab illo varia ad arcana naturae spectantia, quibus Principem abundare fama erat, cognosceret. GRatissima nobis fuerunt Illustris Princeps, ea, quae de egregia D. V. erga nos voluntate et studio ad nos Simon Simonius Lucensis, cuius nos opera pro medico et professore publico in Academia nostra Lipsica vtimur ex litteris D. V. retulit. Quamobrem cum antehac D. V. ob praeclaram virtutem et eruditionis famam, diligeremus, iam etiam amare cupimus: adeoque ipsum Simonium ad D. V. ablegauimus, cum mandatis, quae nostris verbis ad D. V. perferret. Illi igitur vt D. V. faciles aditus et aures praebeat, fidemque non grauate adhibeat, amanter etiam atque etiam rogamus. Amplectimur artes vitae hominum vtiles, et in his praecipue eas, quae summo ingenio et acri studio, ex naturae arcanis erutae atque indagatae aliquid non vulgare prae se ferunt: harum autem scientia cum D. V. Dei praepotentis benignitate abundet; faciet profecto rem dignam humanitate et bonitate sua, si nobis praeclare aliquid communicauerit: nec dubitet, se Principi memori gratificari. Bene valeat D. V. Dresdae Prid. Id. Octobris Anno LXXVIII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
