Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., C. Domino ALPHONSO CARETTO Principi et Marchioni Finalii.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.91
Unproofread scanNot analysed yet
Continuatur Principis caussa. SAlutem et beneuolentiam nostram. Illustrissime Princeps, amice plurimum dilecte. Iam antea legatus noster Ioannes Embdanus iureconsultus nobis significauit, se ex mandato nostro D. V. caussam in aula Imperatoria diligenter egisse; ac tunc quidem comperisse, quod Dominus Imperator Vinciguerrae Archensi, et Domino Petro Strassoldo in mandatis dederit; vti de toto hoc negotio disquirerent sedulo, quo rebus exploratis omnibus deinceps Caes. eius Maiestas de petitione D. V. constituere posset id quod iuris et aequitatis ratio postulet: ita hactenus acquiescendum nobis existimauimus, donec Caes. Maiest. auctoritatem suam interponeret. Iam vero, cum consiliarius noster intimus Damianus a Sebottendorf nobis litteras D. V. reddiderit, et pariter exposuerit ea, de quibus D. V. nos commonefaciendos putauit: haud sane D. V. deesse voluimus. Scripsimus igitur ad Dominum Imperarorem et caussam hanc Maiest. eius submisso studio commendauimus diligenter, quemadmodum D. V. ex litterarum nostrarum exemplo huic epistolae adiuncto cognoscet. Eramus etiam Hardeccio mandaturi, vt haec eadem in aula Imperatoria coram ageret, nisi plane existimassemus, illum iam in reditu esse, neque tamdiu in Austria commoraturum, donec nostra eo mandata perferantur. Speramus autem, cum Dominus Imperator iam antea liberalissime promiserit, sibi negotium hoc curae futurum: Caes. eius Maiest. litterarum intercessionem et D. V. preces benigne admissuram esse. Bene valeat D. V. Dresd. Prid. Id. Octob. Ao. LXXVIII.