# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.93

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CII. DVCI FERRARIENSI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.93

Reiboldus in vincula publica coniectus erat: hunc autem Augustus intercessione sua a vinculis liberare conatur. ILlustrissime Princeps, Domine et cognate charissime. In supplice his litteris nostris inserto libello significant nobis pater et agnati Ioannis Reiboldi, sicarios quosdam ad hoc pretio conductos, vt ex insidiis Reiboldum interficerent, tum minis, tum periculis intentatis, eum adegisse, vt sui tuendi, et sicarios a maleficio deterrendi gratia Reiboldus sclopetum exornaret, sic tamen, vt ictus in auras abiret, et nulli nocuus foret. Cum igitur Reiboldus ob id commissum in vincula sit coniectus; et huius pater atque agnati praecipuam liberationis captiui in deprecatione litterarum nostrarum spem ponant: submisse rogant, vt pro Reiboldo apud D. V. intercedere velimus. Nos autem etsi moniti sumus de iis, quae in vrbe Ferrariensi constituta sunt contra eos, qui sclopetis abutuntur; neque sane quicquam ab amicis petere solemus, quod aut iuri constituto aduersetur, aut malis hominibus peccandi occasionem praebere possit: tamen cum intelligamus, Reiboldum ab aduersariis inprimis prouocatum, et vulneribus tam in facie, quam in laeua manu et in pectore illatis male acceptum; deinde etiam sicarios missos, qui Reiboldum variis modis exagitarent: non voluimus deesse homini in ditionibus nostris nato, et legitionis D. V. nomine aliquando apud nos functo. Qui si forte rei indignitate et iracundiae feruore extra legitimas metas raptus, aberrauerit non nihil: tamen commiseratione dignus est in eo, quod a multis lacessitus et male mulctatus, insidias a se vtcunque repellere et amoliri conatus est. Rogamus igitur amanter, vt D. V. rigorem illum constitutionum in eos, qui sclopetis in vrbe Ferrariensi rem agunt, promulgatarum aequitate moderari, et Reiboldum libertati pristinae, patri autem longaeuo et misere sollicito filium restituere velit. Qua in re si gratificabitur D. V. nos, quibus maxime possumus rebus, id amanter et officiose demereri conabimur. Bene valeat D. V. Ex conuentu Septemuirali Ratisbon. ad Danubium Id. Octob. Ao. LXXVIII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
