# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.96

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CV. AVGVSTVS AD DVCEM FLORENTIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.96

En arctissimae amicitae testimonia. SErenissime Princeps, Domine et cognate charissime, de sermonibus clarissimi viri, Domini Renati Coti, consiliarii et legati D. V. meritissimi facile intelligimus, quanti nos D. V. faciat. De quo etsi nunquam dubitauimus; tamen mirifice nos delectarunt cum ea, quae Dominus Renatus de egregio Dil. erga nos vestrae animo locutus est, tum vero iucundissimum illud nuntium, quod nobis de D. V. laudabili instituto attulit, de quo tamen ideo breuius scribimus, quod et pia vota et singulare nostrum erga D. V. studium Dominum legatum summa fide et dexteritate relaturum esse, non dubitamus: vt inique et inciuiliter facere videri possimus, si verbosiore de his epistola obstreperemus D. V. quam perpetuo recte valere, et nos vt semper fecit, etiam porro amare cupimus. Torgauiae prid. Id. Februarii Ao. LXXIX.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
