Latin
4.99.1 to 4.99.3
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.99.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Augustus dicit, se litteras Caroli Arragon. Accepisse, quibus huius in Belgium iter ad componendos ibi motus ordinatum felix esse vult, optat vero, se conferre aliquid ad hoc negotium posse: verum quia parum omnino auxiliis potest, consilio adest, optimumque factu putat, si Belgae obedientiam regi praestarent, et rex vicissim ipsis priuilegia conseruaret: inquisitionem crudelissmam ex Belgarum finibus exterminaret, et transactionem publicam tueretur. ILlustrissime Princeps, Domine et amice plurimum Dilecte. Litteras D. V. per nobilem virum Georgium Branechum redditas libentissime legimus, cum quod ex iis singularem erga nos D. V. beneuolentiam perspeximus, tum vero, quod D. V. a Serenissimo Hispaniarum Rege ad componendum toti Christianitati perniciosissimas turbas iamdiu in Belgio ortas ablegatam esse, cognouerimus. Quorum alterum vt nobis gratissimum, ita alterum longe iucundissimum fuit. Quamobrem vt egregium hunc erga nos animum perpetuo retineat, et a nobis contra omnia amantissimi D. V. Principis studia expectet, etiam atque etiam rogamus: et sincere atque ex animo precamur, vt rationes institutae in Belgio pacificationis, ad amplificandam diuini nominis et honoris gloriam vergant: et Sereniss. Hispaniarum Regi, huiusque subiectis prouinciis, adeoque toti Christianitati salutares sint. Ac vtinam tantum in nobis consilii atque operis esset, quanta est pulcherrimum hoc et reipubl. Christianae vtilissimum institutum promouendi cupiditas nostra, nihil equidem in nobis hoc in genere desiderari pateremur: vt qui ante omnia Sereniss. Hispaniarum Regis fortunas amplissimas esse, et huic subiectas prouincias in, pace et otio abundare ex animo cupimus. Etsi autem minus fortasse, quam voluimus, hac in re praestare possumus, tamen cum D. V. etiam nostram de negotio hoc sententiam cognoscere cupiat: equidem pro nostra erga S. V. R. obseruantia et tuendae eius dignitatis atque auctoritatis perpetuo studio nil aliud melius neque rectius hac in parte fieri posse existimamus, quam id ipsum, quod S. V. R. litteris suis ad nos humanissime scriptis, se inprimis cupere significat et innuit: vti nimirum debitae subiectionis atque obedientiae studia atque officia Belgae praestent: nihil illis in locis moueant, quod vel ad concitandas, vel ad motas iam antea turbas diutius etiam alendas occasionem praebere possit.