# Decretum Gelasianum 1.1-42

Decretum Gelasianum, Decretum Gelasianum, Lines 1.1-1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/decretum-gelasianum/decretvm-gelasianvm/1.1

INCIPIT CONCILIUM URBIS ROMAE SUB DAMASO PAPA DE EXPLANATIONE FIDEI
I. Dictum est:
1 . Prius agendum est de spiritu septiformi, qui in Christo requiescit:
spiritus sapientiae: 'Christus dei virtus et dei sapientia'.
spiritus intellectus: 'Intellectum dabo tibi et instruam te in via, in qua ingredieris'.
spiritus consilii: 'Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus'.
spiritus virtutis: ut supra 'Dei virtus et dei sapientia'.
spiritus scientiae: 'Propter emninentiam Christi scientiae Iesu apostoli.
spiritus veritatis: 'Ego sum via et vita et veritas'.
spiritus timoris dei: 'Initium sapientiae timor domini'.
2 . Multiformis autem nominem Christi dispensatio:
dominus, quia spiritus;
verbum, quia deus;
filius, quia unigenitus ex patre;
homo, quia natus ex virgine;
sacerdos, quia se obtulit holocaustum;
pastor, quia custos;
vermis, quia resurrexit;
mons, quia fortis;
via, quia rectus;
ostium, quia per ipsum ingressus in vita est;
agnus, quia passus est;
lapis, quia structio angularis;
magister, quia ostensor vitae;
sol, quia inluminator;
verus, quia a patre;
vita, quia creator;
panis, quia caro;
Samaritanus, quia custos et misericors;
Christus, quia unctus;
Iesus, quia salvator;
deus, quia ex deo;
angelus, quia missus;
sponsus, quia mediator;
vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus;
leo, quia rex;
petra, quia firmamentum;
flos, quia electus;
propheta, quia futura revelavit.
3 . Spiritus enim sanctus non est patris tantummodo aut filii tantummodo spiritus, sed patris et filii spiritus; scriptum est enum: 'Si quis dilexerit mundum, non est spiritus patris in illo'; item scriptum est; 'Quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius'. nominato ita patre et filio intelligitur spiritus sanctus, de quo ipse filius in evangelio dicit quia spiritus sanctus 'a patre procedit' et 'de meo accipet et adnuntiabit vobis'.
II. Item dictum est:
Nunc vero de scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat ecclesia vel quid vitare debeat.

---

Decretum Gelasianum, DECRETVM GELASIANVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/decretum.html.
