# Decretum Gelasianum 1.36-97

Decretum Gelasianum, Decretum Gelasianum, Lines 1.36-1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/decretum-gelasianum/decretvm-gelasianvm/1.36

Item opuscula beati Caecilii Cypriani martyris et Cathaginensis episcopi;
item opuscula beati Gregorii Nanzaneni episcopi;
item opuscula beati Basilii Cappadociae episcopi;
item opuscula beati Iohannis Constantionipolitani episcopi;
item opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi;
item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi;
item opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi;
item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi;
item opuscula beati Augustini Hipporegiensis episcopi;
item opuscula beati Hieronimi presbyteri;
item opuscula beati Prosperi viri religiosissimi;
3 . item epistulam beati papae Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopem destinatam, de cuius textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit;
item opuscula atque tractatus omnium patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deviarunt, nec ab eius fide vel praedicatione seiuncti sunt sed ipsius communicatione per gratiam dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernit;
item decretales epistulas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas esse;
4 . item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis inradiant. quis catholicorum dubitet maiora eos in agonibus fuisse perpessos nec suis viribus sed dei gratia et adiutorio universa tolerasse? sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur et ab infidelibus et idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit esses putantur; sicut cuiusdam Cyrici et Iulittae, sicut Georgii aliorumque eiusmodi passiones quae ab hereticis perhibentur conpositae. propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur;

---

Decretum Gelasianum, DECRETVM GELASIANVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/decretum.html.
