# Decretum Gelasianum 1.73-82

Decretum Gelasianum, Decretum Gelasianum, Lines 1.73-1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/decretum-gelasianum/decretvm-gelasianvm/1.73

2 . Addita est etiam societas beatissimi Pauli apostoli 'vas electionis', qui non diverso, sicut heresei garriunt, sed uno tempore uno eodemque die gloiosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam ecclesiam Christo domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.
3 . Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana ecclesia 'non habens maculam nec rugam nec aliquid eiusmodi'.
Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius disciplulo atque evangelista consecrata est, ipseque in Aegypto directus a Petro apostolo verbum veritatis praedicavit et gloriosum consummavit martyrium.
Tertia vero sedes apud Antiochiam beatissimi apostoli Petri habetur honorabilis, eo quod illic priusquam Romae venisset habitavit et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.
IV. Et quamvis 'aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id quod positum est, Christus Iesus', tamen ad aedificationem sancta idem Romana ecclesia post illas veteris velo novi testamenti quas regulariter superius enumeravimus etiam has suscipi non prohibet scripturas:
1 . sanctam synodum Nicenam secundum trecentos decem et octo patres mediante maximo Constantino Augusto,
in qua Arrius hereticus condemnatus est; sanctam synodum Constantinopolitam mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hereticus debitam damnationem excepit;
sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est consensu beatissimi Caelestini papae mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antiste et Arcadio episcopo ab Italia destinato;
sanctam synodum Calcedonensem mediante Marciano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana hereses simul cum Dioscoro eiusque conplicibus damnatae sunt.
sed et si qua sunt concilia a sanctis patribus hactenus instituta post istorum quattuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Iam nunc subiiciendum de opusculis sanctorum patrum, quae in ecclesia catholica recipiuntur.

---

Decretum Gelasianum, DECRETVM GELASIANVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/decretum.html.
