Latin
RENATUS DES CARTES
Descartes, De homine 10
Unproofread scanNot analysed yet
E contrà verò sanguis arterias occupans vi quadam atque pluribus pulsibus à corde ad earum extremitates propellitur, ut omnibus ejus membris facilè jungatur, &uniatur, adeoque in iisdem sistatur, eaque proinde nutriat; quin etiam augeat, si machina humanum corpus ad hoc dispositum referat. 8. Nam simul ac arteriae intumescunt, particulae sanguinis, quae iis insunt, quaquavorsum disperguntur ad filamentorum quorundam radices, quae ex extremitatibus ramusculorum arteriarum egredientes componunt ossa, carnem, cutem, nervos, cerebrum, reliquaque membra solida secundùm diversos modos, quibus conjunguntur, atque intertexuntur; adeoque vi quadam pollent nutrienda illa membra aliquantulum distendendi, seseque in illorum spatia intromittendi.