# De homine 102

Descartes, De homine, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/102

6, ea actione minus essent aperti: spiritusque, qui egrediuntur ex punctis a, b, c, minùs libere in istos tubos profluerent. E contra antrorsum propendens, effectum planè contrarium produceret. Nimirùm, oculo se ad actionem illam disponente, tubuli 2. 4. 6, aperirentur magis, & per consequens, spiritus scaturientes ex punctis a, b, c, ad eos multo liberiùs profluerent: & proinde simulac glandula vel minimo motu inciperet affici, spirituum effluxus ipsam eodem momento abriperet transferretve: eique moram sese sistendi non permitteret, antequam eo modo esset disposita, quo modo eam sitam exhibet figura 51. atque oculus directè respiceret A, B, C. Solum igitur restat indicanda causa, quâ ea sic moveri incipiat: quae ordinariò nulla alia est, praeter efficaciam ipsius objecti, quod cujusvis sensus organa feriens, aperit orificia quorundam tubulorum, qui existunt in interiori cerebri superficie: quò spiritus ocyus convolantes, glandulam quadantenus secum rapiunt. Ast, si illi tubuli aequè aut magis aperti fuerint, quàm objectum illud eosdem aperit: cogitandum, spirituum particulas, quae in eorum poros profluunt, cum sint inaequales, illam modo huc, modo illuc, oculi nictu ized! li nictu cirius, quaquavorsum promptissimè convertere nullam requiem illi, vel per momentum concedentes. Et si quodam fortè impulsu moveatur eò, quò se facilè inclinare nequeat, illa actio ex se minus efficax, ferè nihil efficiet. Sed è contra statim atque glandula vel à re minima pellitur ad locum, quò jam omninò propendet, eo quoque confestim sese vertet: adeoque organon sensus ad objecti sui actionem tàm perfecte, quàm fieri potest, recipiendam disponet. 32. Tandem spiritus deducamus in nervos Fig. XXXIIII. XXXVIII & XLII. Figura usque, & motus ex iis dependentes perpenda

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
