Latin
XXXVIII
Descartes, De homine 103
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. mus. Si tubulorum in intima cerebri parte sitorum alii non magis, aliove modo hient, quàm alii: &consequenter, si spiritus peculiaris cujusdam ideae impressionem non habeant, temerè atque indifferenter quaquavorsum diffunduntur, transeuntque per poros, qui sunt circa B in eos, qui sunt circa C. Unde subtiliores eorum particulae ex cerebro per poros pelliculae, quae eam involvit, planè effluent: residuae verò deinde spirituum partes profluentes ad D, transibunt in nervos &musculos, nullum effectum peculiarem in iis edentes: quandoquidem omnibus aequaliter distribuuntur.