# De homine 103

Descartes, De homine, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/103

XXXVIII. mus. Si tubulorum in intima cerebri parte sitorum alii non magis, aliove modo hient, quàm alii: & consequenter, si spiritus peculiaris cujusdam ideae impressionem non habeant, temerè atque indifferenter quaquavorsum diffunduntur, transeuntque per poros, qui sunt circa B in eos, qui sunt circa C. Unde subtiliores eorum particulae ex cerebro per poros pelliculae, quae eam involvit, planè effluent: residuae verò deinde spirituum partes profluentes ad D, transibunt in nervos & musculos, nullum effectum peculiarem in iis edentes: quandoquidem omnibus aequaliter distribuuntur.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
