# De homine 104

Descartes, De homine, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/104

Si verò illorum tubulorum, quidam actione objecti in sensus agentis, magis minusve hient: aut etiam aliter sint aperti, quàm illorum vicini, filamenta cerebri substantiam componentiasquorum per consequens alia aliis quoque paululum intensiora aut remissiora existunt) ducent spiritus ad certam suae baseos partem: indeque in certos nervos vel majori, vel minori vi, quam in alios. Quod suffecerit ad diversum motum in musculis excitandum, uti fusiùs explicatum suprâ. 33.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
