Latin
XXXVIII
Descartes, De homine 107
Unproofread scanNot analysed yet
6, moveantur ab N per O, versus P. Et si illud objectum A, B, C, alterius cujusdam coloris, aliusque figurae foret, praecise eadem illa filamenta, quae sunt circa N &O, non essent in causa, quod eo tenderent spiritus, qui intrant per 2, 4. 6, sed alia hisce vicina eos aliorsum deducerent. Si verò calor ignis A, qui propè adest manui B, mediocris foret, cogitandum est; modum, quo tubos) aperit, esse causam, quare partes cerebri, quae sunt circa N, premerentur: illae verò, quae sunt circa O, paulò magis, quàm solent, dilatarentur. Atque ita spiritus, qui procedunt ex tubo 7, tenderent per o ad P. Sed posito, ignem illum urere manum: cogitandum est, illum sua actione usque adeo aperire tubulos 7, ut spiritus, qui in illum influunt, vim habeant longiùs tendendi per lineam rectam, quam usque ad N: nimirùm usque ad r: ubi propellentes particulas cerebri, quae illis in transitu occurrunt, eas ita premunt, ut per ipsas repellantur ad S. Et sic de caeteris. Quod ad filamentorum dispositionem, quae cerebri substantiam componunt: haec aut acquisita est, aut naturalis. Et quia acquisita dependet ab omnibus aliis circumstantiis, quae spirituum cursum immutant, eam postea commodiùs explicavero.