# De homine 11

Descartes, De homine, RENATUS DES CARTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/11

Simulac verò arteriae postea detumescunt, singulę sanguinis particulae spatiis, quae occupârunt, infertae subsistunt. Quam solam ob causam, uti explicatum alibi, junguntur & uniuntur iis, quibus sunt contiguae. Si itaque machina nostra corpus fortè cujusdam infantis repraesentet, mollis illius materiae pori tàm facile dilatari poterunt, ut sanguinis particulae, ad solidorum membrorum compositionem iis inexistentes, plerumque paulò majores sint illis, quarum loca occupabunt. Imò duae, tresve simul succedant in locum unius: quae accretionis causa fuerit. Sed interim materia illorum membrorum labentibus annis paulatim indurescet, ut ejus pori tantundem dilatari nequeant, ideoque crescendi finem faciens adulti hominis corpus referet. Caeterùm non nisi paucae admodùm sanguinis partes identidem solidis membris, eo, quo dictum est, modo uniuntur. Pleraeque in venas redeunt per varias arteriarum venarumque anastomoses. Ex venis quoque fortè sanguinis quaedam portiuncula ad membrorum quorundam nutritionem divertitur. Sed deinde pars longè major in cor, postea verò illinc rursum in arterias revertitur.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
