Latin
XXXVIII
Descartes, De homine 110
Unproofread scanNot analysed yet
Per alium vero ductum 9, 5, spiritus in omnes eos nervos transeunt, qui inserviunt motibus interioribus, similibus iis, qui in nobis sequuntur dolorem: videlicet in eos, qui cor restringunt, jecur agitant: aliosque his similes. Quemadmodum etiam in eos nervos, qui externos illos motus efficere queunt, quibus motus isti interiores significentur: uti in eos, qui excitant lachrymas, qui frontem, genasque corrugant, quique vocem ad ejulandum disponunt. At si manum B, valdè frigidam ignis A non ureret, sed mediocriter modo calefaceret, efficeret, ut iidem spiritus, qui intrant per tubum 7, non amplius tenderent ad O, sed ad P: ubi iterum invenirent poros ita dispositos, ut per eos transire possent in omnes nervos, motibus, qui huic actioni conveniunt, deservientes. Notandum, me non sine ratione distinxisse duos poros 0, r &9, 5. Nimirùm, ut commonefacerem, ferè Figura XLIX. semper duas motus species à quacunque actione provenire. Excitantur quippe motus externi, quibus illa, quae appetimus, prosequamur, &nocitura evitemus.