# De homine 111

Descartes, De homine, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/111

Et interni, quos passionum principium vulgò nominamus, & qui Coratque jecur disponunt, omniaque alia organa, à quibus temperamentum sanguinis, adeoque & spirituum dependere possit: ut horum spirituum illi, qui tùm nascuntur, apti sint ad exteriores motus excitandos, qui pro re nata requiruntur. Hoc enim posito, diversas qualitates spirituum causari unam earum circumstantiarum, quae inserviunt illorum cursuum immutationi Tuti modo sum explicaturus) facile conceptu est: si, exempli gratia, malum quoddam per vim evitandum, adeoque superandum, aut depellendum, quo cholerica passio nos inclinat, spiritus non posse non esse inaequaliùs & fortiùs solito agitatos. Et è contra, si quid dissimulando evitari, aut patienter ferre oporteat, quò timor propendet, minor spirituum copia, minorque eorum vehementia requiritur. Ad quem effectum producendum cor restringendum est, parcendumque spiritibus, quippe ad hoc opus asservandis. Haud dispari ratione de caeteris passionibus analogicè judicandum. Quod ad alios motus exteriores, qui fugiendo malo, aut bono consequendo non conducunt, sed solummodo quaedam sunt passionum testimonia; ut risus, fletusve: illi utique, nisi tizen nisi occasione quadam non resultant: & quia nervi, per quos spiritibus ingressus patet ad illos creandos, originem suam sortiuntur proximè illis, per quos spiritus ad excitandas passiones sese recipiunt: uti ex anatomia est manifestum. At verò nondum demonstravi, quâ ratione diversae spirituum qualitates vi polleant illorum cursus determinationem immutandi. Quod imprimis accidit, cum aliunde non nisi parumper, vel prorsus non sunt determinati.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
