Latin
XXXVIII
Descartes, De homine 112
Unproofread scanNot analysed yet
Uti si fortè nervi stomachi afficiantur eo modo, quo, ut dictum supra, eos moveri necesse est, ut fames excitetur: &interea nil quicquam esculenti, aut poculenti ulli sensui aut memoriae sese offerat; spiritus, quos illa actio in cerebrum introducet per tubulos 8, eo loci se recipient, ubi plures invenient poros, ita dispositos, ut per eos in omnes nervos indifferenter queant deferri, quibus machina nostra quaerere aut assequi objectum quoddam possit: Ut sola eos particularum istarum inaequalitas in hos potius nervos, quàm in alios queat derivare. Et si contingat fortiores quasdam spirituum particulas ad certos quosdam nervos deferri: continuò autem post alias, quasdam fortiores ad nervos hisce contrarios sese proripere: haec machina imitabitur motus, qui, cum haesitamus, aut de re quapiam dubitamus, nobis accidunt. Similiter si actio ignis A est media inter eas, quae spiritus deducere posFig. XLVII.