# De homine 115

Descartes, De homine, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/115

Quantum ad somnia attinet: illa dependent partim ab inaequalitate virtutis ,quâ constare possunt spiritus egredientes ex glandula H: partim verò ab impressionibus memoriae occurrentibus. Ut neutiquam differant ab illis ideis, quas supra dixi, saepè formari in eorum imaginatione, qui vigilantes sibi somnia fingunt: nisi quod imagines, quae somniando formantur, longè distinctiores & vividiores esse queant iis, quae à vigilantibus efformantur. Hinc ratio petitur, quare eadem vis magis aperire possit tubulos, quales sunt 2. 4. 6. & poros, quales sunt a, b, c. qui formandis ideis serviunt, cum partes cerebri ipsos ambientes sunt flaccidae, & pendulae; uti videre licet in figura 5o: quàm cum omnes sunt tensae: uti ex antecedenti figura manifestum. Atque haec eadem ratio quoque demonstrat, si forte cujusdam objecti actio, quae moveat sensum, usque ad dormientis cerebrum transeat, non fore illico ut haec eandem ideam formet, quàm vigilans excitaret: sed longè insigniorem, magis admirandam, & quae sensus vehementius afficeret. Uti, quum dormientes, à culice compuncti, somniamus nos gladio perfodi: red igi yGoogl Si minùs fortè simus cooperti, planè nudos nos esse imaginamur: si verò stragulis paululùm aggravemur, montibus nos obrui putamus. Caeterùm durante somno, substantia cerebri requiescens otium habet ad sese nutriendam & reficiendam: irrigata quippe sanguine contento in venulis & arteriolis in externa ejus superficie apparentibus. Adeoque paulò post poris ejus magis obturatis, spiritus tantâ vi non indigeant, quantâ prius ad universum cerebri fornicem expandendum & sustinendum.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
