Latin
XXXVIII
Descartes, De homine 117
Unproofread scanNot analysed yet
Non hic dicam, quomodo strepitus, dolor, aliaeque actiones, quae interiores cerebri partes interventu organorum sensuum illius commovent: nec non laetitia, &ira, similesque aliae passiones, quibus spiritus concitantur: &exsiccatio itidem aëris, qua sanguis illius subtilior redditur, similiaque alia somnum impedire queant: neque verò etiam, quomodo silentium, tristitia, humiditas aëris, &similia è contra eundem invitent: neque quomodo nimia sanguinis profusio, nimium jejunium, largior copia Bacchi, similesque alii excessus: &ejusmodi, quaecunque natura secundum temperamentorum diversitatem spirituum vim augentia, vel diminuentia, nimias vigilias, vel etiam nimium somnum inducere possint: neque quomodo nimiis vigiliis cerebrum debilitetur, &nimio somno ingravescat, adeoque machina reddatur similis amenti, stupidove: neque alia ejusdem generis infinita: quae nimirùm ex iis, quae explicata sunt, haud difficulter innotescunt. Sed antequam animae rationalis. descriptionem ordiar, memoriâ tantisper ea omnia teneamus, quae hactenus de machinâ nostrâ dicta sunt. Et verò consideremus; Primò quidem, me nullas valvas, spiras, ullave organa, supposuisse, nisi quibus prorsus similia tàm in nobis, quàm in pluribus animalibus ratione destitutis, facillimè possint demonstrari. Illa enim quod spectat, quae visu clarè percipiuntur, ab Anatomicis manifestè sunt demonstrata.