# De homine 118

Descartes, De homine, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/118

Tùm, quae dixi de modo, quo arteriae spiritus in cerebrum deferunt, atque de differentiâ inter concavam cerebri superficiem, ejusdemque partes interiores: eorum quoque, si modo cuncta diligentiùs introspiciantur, sat multa indicia oculis observare licebit, quibus omne dubium eximatur. Sed neque majori etiam jure dubitare quis possit de valvulis, quas nervis in musculorum introitu affixas exposui: modo attendant, naturam eas generali quodam decreto omnibus corporis nostri locis indidisse, per quae materia quaedam ordinariò ingredi consuevit, quae regressum conari posset: prout in introitu cordis, fellis, gutturis, crassiorum intestinorum, & in praecipuis omnium venarum divisionibus, sive ramis. Quod autem ad cerebrum attinet: non possis etiam quicquam rationi convenientius imaginari, quàm ex pluribus filamentis, diversimodè contextis, illud compositum esse: quandoquidem omnis cutis, omnisque caro itidem ex fibris, filamentisque contextae conspiciuntur. Quod & in omnibus plantis animadvertimus. Ut haec proprietas quaedam videatur quorumvis ejusmodi corporum, quae particularum aliorum corporum appositione crescere atque nutriri queunt.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
