# De homine 119

Descartes, De homine, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/119

Quoad cętera vero, quae supposui, & quae in sensus non incurrunt, illa omnia tam simplicia sunt, & communia: imo & tàm exiguo numero, ut, si comparentur cum diversa compositione, miroque artificio, quod in stupenda structura eorum organorum quae videmus, admiramur, probabilius penè videbitur, me plura omisisse eorum, quae nobis insunt, quam quaedam supposuisse, quae nobis Quod & in omnibus plantis animadvertimus. Ut haec proprietas quaedam videatur quorumvis ejusmodi corporum, quae particularum aliorum corporum appositione crescere atque nutriri queunt. Quoad cętera verò, quae supposui, & quae in sensus non incurrunt, illa omnia tam simplicia sunt, & communia: imò & tàm exiguo numero, ut, si comparentur cum diversa compositione, miroque artificio, quod in stupenda structura eorum organorum, quae videmus, admiramur, probabilius penè videbitur, me plura omisisse eorum, quae nobis insunt, quam quaedam supposuisse, quae nobis non insunt. Et verò cùm longè notissimum sit, naturam semper uti mediis omnium facillimis & simplicissimis, existimamus fieri non posse, ut reponantur similiora iis, quibus ipsa utitur, quàm ea, quae recensuimus.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
