# De homine 14

Descartes, De homine, RENATUS DES CARTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/14

Ut motus sanguinis in corpore nil aliud sit, quàm perpetua quaedam circulatio. Quin etiam nonnullae sanguinis particulae lienem ingrediuntur, quaedam & fellis vesiculam. Et rursus tàm ex liene, atque ex vesicula fellis, quàm immediatè ex arteriis quaedam in stomachum & intestina refluunt, quae ibi aquae fortis officio ad juvandam ciborum concoctionem funguntur. Quia verò ex corde per arterias istuc velut momento deducuntur, non possunt non esse valdè calidae. Quo fit, ut earum vapores facile per oesophagum in os queant ascendere, atque istic salivam componere. Quaedam etiam sanguinis portio renes perfluens in urinam convertitur: quaedam in sudores, aliaque excrementa per totam cutem emanantia. Et in omnibus istis locis tantummodo aut situs, aut figura, aut pororum, per quos transeunt, parvitas, causa est, quod quibusdam transitus concedatur, aliis praecludatur, atque prohibeatur, ne pars reliqua sanguinis simul effluat. Quemadmodum diversimodè perforatis cribris diversi generis grana secerni solent. 9. Sed quod hoc loco comprimis observandum, magis vividae & vehementiùs actae sanguinis particulae in cerebri concavitates sive ventriculos ascendunt.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
