# De homine 17

Descartes, De homine, RENATUS DES CARTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/17

Et profectò machinae, quam delineandam suscepi, nervi quàm optime comparari possent horum fontium tubuiis: ejus verò musculi & tendines aliis motui inservientibus organis, & instrumentis: spiritus verò animales aquae, quae ea movet concitatque. Quorum videlicet cor sit origo: concavitates verò cerebri, castellum, sive aquarum receptacula. Porrò respiratio, aliaeque hujusmodi ordinariae & naturales actiones a spiritibus dependentes, similes sunt motibus horologii, aut molae, quorum motus jugi aquae defluxu continuantur. Objecta externa, quae solâ suâ praesentiâ in sensuum organa agunt, atque ita machinam determinant, ut, quemadmodum cerebri ejus partes sunt dispositae, diversimodè moveatur, rectè comparantur peregrinis horum fontium rupiumve spectatoribus; qui forte istuc ingressi, nihil tale cogitantes, causae sunt eorum motuum, qui praesentibus ipsis excitantur: Etenim eò tendere nequeunt, quin quandam pavimenti quadram pede premant, sic dispositam, ut si exempli gratiâ, propius accedant ad Dianam, quae fortè se lavat, efficiant, ut ipsa sese intra arundines recondat.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
