Latin
RENATUS DES CARTES
Descartes, De homine 18
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò ulterius pergant, eamque persequantur, prodeat fortè Neptunus suo tridenti illis minitans; vel si aliorsum recedant, monstrum quoddam marinum prosiliens aquam ipsis in faciem eructet: Vel pro Artificum industria quid simile. Si verò anima rationalis huic machinae insit, praecipuam suam sedem habebit in cerebro, ibique fungetur officio ejus, cui commissa est fontium cura: quemque adeo receptaculis, in quae tubi omnes istiusmodi machinarum conveniunt, adesse oportet, ut eorum motus pro libitu excitet, impediat, aut quolibet modo mutet. Verum ut haec tandem omnia tibi distinctiùs demonstrem, à nervorum &musculorum structura exordiar, ostensurus quâ ratione ex eo duntaxat, quod spiritus, qui cerebro insunt, nervum quendam ingredi conentur, vim habeant membrum aliquod illicò movendi. Postea verò, respiratione aliisque ejusmodi simplicibus &ordinariis motibus explicatis, demonstrabo quomodo ab externis objectis organa sensuum afficiantur. Denique speciatim explicabo quicquid in concavitatibus porisque cerebri, quò spiritus animales tendunt, peragitur, &quaenam sint nostrae functiones, quas illa machina istorum ope imitali, potest.