# De homine 21

Descartes, De homine, AMMMINIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/21

Verùm quia hęc medulla membrorum motum non causatur, abundè mihi suffecerit hoc loco significâsse, medullam istam tubulos, quibus comprehenditur, sic non implere, quin spiritibus animalibus spatii satis relinquatur, per quod ex cerebro facillimè defluant in musculos, ad quos isti tubuli, qui totidem nervi sunt censendi, tendunt. Porro notandum, quomodo nervulus B. F. ingrediatur musculum D. quem unum esse eorum, qui oculum movent, suppono. Et quomodo, postquam eò devenerit, dividatur in plurimos ramusculos obvolutos tunicâ flaccidâ, quae pro ratione copiae spirituum animalium eò ingredientium, vel inde egredientium distendi, sive dilatari & contrahi possit: Quorum etiam fibrae sic dispositae sunt, ut spiritibus introeuntibus, musculus intumescat, atque contrahatur, adeoque oculum sibi annexum ad se trahat: è contra verò spiritibus egredientibus musculus detumescat, laxetur, & extendatur. Tenendum insuper est praeter tubum BF. alium dari nempe EF. per quem spiritus animales deferantur in musculum D. & alterum, nimirùm DG. per quem inde egredi possint. Atque eodem modo musculum E.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
