# De homine 24

Descartes, De homine, AMMMINIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/24

Unde fit, ut sistatur oculus, atque prorsus immotus maneat, eodemque situ, quem primùm obtinebat. Deinde si spiritus ex cerebro prolabentes majori impetu fluere nitantur per BF. quàm per CG. occludunt pelliculam, sive valvulam G. recludunt F; & celeriùs quidem tardiusve, quatenus ea valvula magis aut minus aperta est: ut musculus D. unde hi spiritus egredi nequeunt, contrahatur: E verò extendatur; & proinde oculus vertatur versus D. Sicuti è contra, si spiritus ex cerebro majori impetu nitantur profluere per CG. quàm per BF, claudant pelliculam F & aperiant G;ut spiritus musculi D statim redeant in musculum E, fitque adeo, ut hic contrahatur, oculumque ad se trahat. Manifestum enim est hos spiritus, ventulo, aut subtilissimae flammae simillimos, non posse non ex altero musculo in alterum concitatissimè proruere, simulatque illis exitus conceditur. Quam ad rem non est, quod ullam aliam vim, quâ eò deferantur, fingamus, praeter solum videlicet conatum ad motum suum juxta naturae leges continuandum. Neminem quoque latet, quanquam spiritus hi valdè mobiles & subtiles sint, non obstare tamen, quo minus vim habeant inflandi, distendendi atque hac ratione indurandi musculos, quibus inclusi sunt. Quemadmodum aër coriaceâ aeolipilâ contentus tumidiorem illam durioremque efficit, & pelles, in quibus latitat, distendere solet. Est igitur cognitu perfacile, quicquid de nervo A & duobus aliis musculis DE. hactenus explicatum est, caeteris omnibus nervis, & musculis quadrare. Neque intellectu difficilius est, quo pacto machina, de qua nobis sermo, solo spirituum animalium ex cerebro in nervos profluentium impetu tàm diversimodè, atque corpora nostra, moveatur.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
