# De homine 29

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/29

DE HOMINE. constat omnes ita esse dispositos, ut, cum illi, qui similes sunt musculo D, inflantur, spatium, quo pulmones continentur, extendatur, ac proinde in ipsos aër subintret; planè quemadmodum aër deductis lateribus in follem illabitur. Si verò horum musculorum antagonistae intumescant, spatium illud coarctatur, atque idcirco aër expellitur. 12. Quo porrò constet, quomodo haec machi na cibum in oris fundo contentum deglutiat, existimandum, musculum d esse quendam eorum, qui linguae radicem attollunt, & asperae arteriae orificium apertum detinent, quo aër, quem respirat, ingrediatur, atque musculum e illius esse antagonistam; quippe occludendo huic meatui destinatum. Qui deinceps & eadem opera oesophagi orificium aperit; nimirum ut cibus ore contentus in stomachum descendat, & verò apice linguae allevato istuc ipsum propellat. Sed & spiritus animales, ex concavitate cerebri M fluentes per porum sive canaliculum N, qui naturaliter semper apertus est, omnes rectâ deferri in tubum BF, quo musculus D intumescat, & denique semper sic turgeat, cùm in oris fundo nullus cibus, qui premat ipsum, reperitur: verùm & ita sit dispositus, ut simul atque cibus quispiam adest, cò refundat, efficiatque, ut illi, qui proveniunt per canalem N, musculum e, per tubulum CG ingrediantur, quo & illi tendunt, qui musculo d continentur: atque hoc pacto gula aperitur & cibus in stomachum descendit.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
