# De homine 31

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/31

Paulò autem post spiritus canalis N cursum suum, ut antea, per BF dirigunt. Hinc verò, justa utique similitudine intelligi potest, quo modo haec machina sternutet, oscitet, tussiat, variosque alios excrementis excernendis necessarios motus exerceat. 13. Praeterea ut percipiamus, quomodo ab externis objectis, sensuum organa afficientibus, incitetur, omniaque sua membra mille modis moveat, cogitandum, exigua filamenta, (quae modo dixi ex intimis ipsius cerebri penetralibus provenire, atque componere illorum nervorum medullam) omnibus illius partibus inesse, quae cujuslibet sensus organo inserviunt: atque haec quidem filamenta ab horum sensuum objectis facillime moveri posse. Cùm verò paululùm moventur, ipsa è vestigio trahere cerebri partes, ex quibus originem sortiuntur: eademque operâ recludere meatus quorundam pororum in interiori cerebri superficie existentium. Unde spiritus animales statim cursum suum exorsi, atque per eosdem in nervos & musculos delati excitant motus, iis omninò similes, quibus nos quoque sensibus nostris eodem modo affectis, naturaliFig. XII. ter concitamur.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
