# De homine 36

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/36

Si verò filamenta illa pari ferè impetu trahantur, sic tamen ut non rumpantur, nec à membris, quibus adhaerent, avellantur, motum in cerebro producent, qui testimonium praebens de bonâ caeterorum membrorum constitutione, animae dabit causam voluptatem quandam corpoream, quam titillationem vocamus, sentiendi: quae, ut ut ad dolorem respectu causae quàm maximè accedat, omninò tamen contrarium edit effectum. Quod si plura ejusmodi filamenta simul aequaliter trahantur, anima sentiet superficiem corporis, quod membrum illud, in quo ista finiuntur, attinget, esse laevem atque politam. Si verò inaequaliter trahantur, & sentiantur, asperam superficiem significabunt. Quod si filamenta non simul, sed alia post alia quadantenus separatim impellantur, uti semper fit à calore, quem cor caeteris membris impertitur, anima nullum omninò sensum percipiet, nec magis quàm à consuetis alioqui suis actionibus afficietur. Hic porrò motus ab externa causa si paululùm intendatur, vel diminuatur, augmentatio quidem caloris, diminutio verò frigoris sensum animae exhibebit. Denique pro ratione variorum modorum, quibus nervorum filamenta afficiuntur, anima quascunque qualitates ad tactum in genere spectantes sentiet, humiditatem nimirum, siccitatem, duritiem, gravitatem & similes. Solummodò hîc notandum, quamvis illa admodum tenuia sint, adeoque facilè moveri possint, non tamen tàm exilia esse, ut ad cerebrum quoscunque etiam omnium minimos motus referre queant: sed omnium minimos motus, quibus cerebrum afficiunt, esse eos, quos crassiores corporum terrestrium particulae causantur. Et verò quaedam istius generis particulae, quamlibet satis crassae, tàm leniter nihilominus haec filamenta offendunt, ut ea vel premant, vel illico amputent, neque tamen ipsarum actio ad cerebrum perveniat. Quemadmodum & pharmacis quibusdam vis inest torporem inducendi: quinetiam actiones nostrorum membrorum, quibus applicantur, corrumpendi, atque adeò omnem sensum intercipiendi.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
