Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum asperitas lapidis tactui minus grata est, quam speculi perpoliti laevitas. Et sciendum, B repraesentare sonum octavâ acutiorem, quàm A: C quintam: D quartam: E tertiam majorem: Et F sonum etiam majorem. Et notandum, A &B, vel A. B. C, vel A. B. D vel A. B. E, aut etiam ABCE, majori harmonia convenire, quam A &F, aut A. GD, aut ADE, &c. 17. Atque hoc mihi sufficere videtur ad ostendendum, quo pacto animae, quae machinae, quam describo, insit, Musica placeat, quae regulis iisdem, quibus nostra, sit composita. Imo &quomodo ipsam longè perfectiorem reddere possit, si modo observemus suaviora non absolute sensibus esse gratiora; sed ea demùm, quae moderatiori titillatione sensus afficiunt. Quemadmodum sal &acetum linguae saepè majori oblectamento sunt, quàm aqua dulcis. Atque hinc ratio redditur, quare Musica utatur tertiis, sextis, quin etiam quandoque dissonis, non minus quam unisonis, octavis, &quintis. 18. Restat visus, qui quia magis ad scopum meum facit, paulò exactiùs explicandus. Dependet itaque &hic sensus in hac machina à duobus nervis, qui ex ingenti Capillamentorum summè mobilium numero compositi sunt, quibus actiones illas diversas secundi Elementi cerebro offerant: quae juxta id, quod supra dictum, animae, huic machinae unitae, praebeant occasionem varias colorum &luminis ideas concipiendi. Verum quandoquidem oculi structura huic negotio perutilis &necessaria est, paucis delineanda; omissis de industria superfluis illis minutiis, quas in ea curiositas Anatomicorum observat.