# De homine 46

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/46

sunt plurima filamenta nigra introrsum producta ex membrana DEF, quae humorem crystallinum undequaque cingunt: suntque velut exigui tendines, quorum ope crystallinus humor, quatenus visus noster in res propinquas, aut longè dissitas fertur, statim convexior redditur, aut planior, adeoque totam oculi figuram nonnihil immutat. Denique OO sunt sex aut septem musculi extrinsecus oculo affixi, quibus facillimè quaquavorsum moveatur. Membrana vero BCB, atque tres humores KLM, quia valde pellucidi sunt, nullo modo impediunt, quo minus radii per pupillam ingredientes ad oculi fundum, ubi nervus est, penetrent. Quem etiam non minùs facile afficiant, quàm si planè nudus esset, nullisque istiusmodi tunicis tegeretur. Imò & nervum illum tuetur adversus aëris aliorumque corporum injurias, quae si in ipsum agerent, eundem levi opera laederent. Praeterea usque adeo tenerum & accuratum illum conservat, ut minus mirum sit, ab actionibus tàm parum sensibilibus, quemadmodum sunt illae, quas nos colores appellamus, commoveri posse. 19. Convexitas, qua affecta est primae tunicae pars notata BCB, & refractio, quae in ea peragitur, est causa, quod radii venientes ab objectis respicientibuis eam oculi partem, per pupillam intrare possint; ut anima immoto oculo, majorem objectorum numerum percipere queat, quàm si oculus ea parte non foret convexus. Nam, exempli gratia: Si radius PBKQ non refringeretur in Fig. XVI. puncto B, non posset transire inter puncta FF, & per ea ad nervum opticum. Refractio verò, quae fit in humore crystallino, visioni robur & distinctionem conciliat.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
