# De homine 47

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/47

Sciendum enim est, figuram illius humoris ita compositam esse, ut refractionibus, quae in aliis oculi partibus fiunt, & objectorum distantiae respondeat ad amussim. Unde, visu in punctum aliquod determinatum directo, omnes radii, qui ex illo punctopro veniunt, colliguntur in oculi fundo accuratè ad quoddam tunicae retinae sive nervi optici punctum. Eademque ratione impedit, ne ulli radii aliunde venientes in eandem illius nervipartem incidant. Nam, exempli gratia, humore crystallino sic disposito, ut respiciat punctum R, radii R, N, S & R. L.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
