# De homine 51

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/51

Lumine verò debiliori existente dilatatur, ut radii sufficientes ad sensum excitandum subingrediantur. Quinetiam si lumen aequale remaneat, pupillam majorem fieri Fig. XIX. necessum est, cùm objectum, quod aspicitur, remotius est, quam cum est propinquius. Nam, exempli gratia, si per pupillam oculi 7 non intrent plures radii puncti R, quàm requiruntur, ut visu possit percipi, necesse est, tot radios in oculum 8 illabi, adeoque pupillam esse majorem. Parvitas pupillae lae visionem quoque magis distinctam reddit.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
