# De homine 56

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/56

Et per consequens alii, qui tantò essent minori numero, quanto pupilla fuerit minor, tangentes alia illius nervi puncta, non possunt, quin confusionem adferant. Unde fit, si visus ejusdem oculi impraesentiarum sit imbecillior, quàm modò, ut objecta quoque minus distinctè referat; sive id ex objecti distantia, sive ex luminis debilitate proficiscatur. Hinc est, quod anima singulis visionibus non nisi unicum punctum distinctissimè percipere possit; illud videlicet, ad quod totus oculus convertitur. Ideoque & alia illi apparebunt eo confusiora, quo magis ab hoc distapunt. Nam si, exempli gratiâ, omnes radii puncti R exactè congregentur in puncto S, radii puncti X minus accurate colligentur in puncto Y, quàm radii puncti T in puncto V. Idemque esto de caeteris judicium, proportione scilicet servatâ inter ea, quae magis distant à puncto R. Musculi autem OO. oculos quaquaversum promptissimè vertentes, hunc defectum supplent; minimo scilicet temporis spatio eos omnibus objecti punctis successivè applicando; quo fit, ut anima aliud quidem post aliud, omnia tamen distinctissimè videat. 20. Hîc singulatim non explico, quid animae praebeat occasionem omnes colorum differentias concipiendi: De iis enim abundè supra. Neque etiam hic prolixè describo, quaenam objecta visum suaviter afficiant; quaenam verò eundem offendant. Etenim ex iis, quae de aliis sensibus, perceptu non est difficile, lumen nimis intensum laedere visum, moderatum verò recreare, maximè verò colorem viridem; utpote qui consistit in proportione unius ad duo, & se habet uti octava ad consonantes sonos Musicae; & panis quotidianus ad caetera cibi genera, magis nimirùm universaliter delectans.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
