Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 57
Unproofread scanNot analysed yet
Et denique omnes illi diversi colores, quibus novitas gratiam conciliat, qui saepè majus visui oblectamentum praebent, quam viridis color, sunt velut egregiae, atque insolitae excellentis Musici modulationes, aut sapientis coqui delicatior cibus. Quae quidem in principio sensum velut prurigine suaviùs afficiunt, sed longè citiùs taedium, nauseamque pariunt, quàm objecta simplicia, &ordinaria. Id solum explicandum restat, quid istud sit, quod animae rationem exhibet percipiendi situm, figuram, distantiam, magnitudinem, aliasque similes qualitates, quae non uno duntaxat sensu percipiuntur, cujusmodi viedelicet illa sunt, de quibus huc usque; sed quae tactui, gustui, &utcunque etiam aliis sensibus sunt comscere poterit: quia illius oculi nervi alio modo erunt dispositi, quàm si aliorsum respiceret. Ejusdemque figuram agnoscet: quia radii puncti 1 colligentes sese in puncto 2, ad nervum, qui opticus dicitur, &radii puncti 3 in puncto 4, atque ita de caeteris, figuram pingent figurae suae exactè similem.