# De homine 61

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/61

gratia; si manus F per se disposita, ut sese vertat ad O, vi quadam exteriori distorqueatur ad K, partes cerebri, ex quibus ni nervi originem fortiuntur, eo modo non erunt dispositae, quam si manus spontaneo musculorum motu esset conversa ad K: neque etiam eodem modo, quàm si verè esset directa ad O: Sed modo inter illa duo media, scilicet eodem modo, ac si esset conversa ad P. Unde anima occasionem capiet Figura dijudicandi XXVI. objectum esse in puncto P: atque esse aliud, quam illud, quod tetigit manu G. Haud aliter si oculus M vi sit scontortus abobjecto N, atque ita dispositus, quasi respiceret ad Q, anima judicabit illum esse directum ad R: & quia oculo sic constituto, radii objecti N in oculum incident planè, quemadmodum illi oculos feriunt, qui veniunt a puncto S, si oculus revera esset ad R conversus, judicabit objectum N esse in puncto S: adeoque esse aliud, quàm quod aspicitur ab oculo M.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
