# De homine 65

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/65

Explicatis itaque quinque sensibus externis, quatenus in hac machina reperiuntur: sensus internos, quibus eadem est VII instructa, silentio transire non licet. 22. Cùm igitur liquor quem supra dixi in stomacho velut aquae fortis officio defungi, & ex sanguinis massa per arteriarum extremitates in ipsum continuò illabi, sufficiens alimentum istic non invenit, quod consumat: aut in quod omnes suas vires exerceat, in ipsum stomachum illas convertens, filamenta nervorum ejus solito vehementius agitat, commoventur cerebri partes, ex quibus illa oriuntur.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
