# De homine 67

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/67

Et vero cum minùs copiosè illuc feruntur ad humectandum, & poros per modum aquae replendos, non aliter eò tendunt, quàm per modum aëris, aut fumi: proinde insolito modo Digitized by C Oogl in nervos agentes, motum in cerebro excitant, cujus occasione anima sitis ideam concipiat. Pari ratione, quando sanguis purior est, & subtilior, citiusque effervescit, disponit nervulum, qui ibi est, eo modo, qui ad voluptatis sensum excitandum requiritur: vel etiam si sanguis contraria temperie sit affectus, tristitiae sensum efficiet. Ex quibus manifestè constat, quidnam in illa machina reperiatur, quod aliis sensibus interioribus, qui nobis insunt, sese offerat. Tempus itaque exigit, ut explicare ordiar, quomodo spiritus animales in cerebri ventriculis ejusque poris moveantur, & quaenam functiones ab ipsis dependeant. 24. Si te fortè incessit curiositas pneumatica Templorum organa accuratiùs introspiciendi, videre tibi contigit, quî folles aëra in quaedam venti receptacula cogant; quae uti mihi persuadeo, arcae venti meritò vocitantur: & quomodo aër ex illis suis carceribus in diversos canales modò hos, modò illos erumpat, prout organista digitis suis pulsat organi claves, sive manubria epistomiorum. 25. At hic si libet, concipe cor & arterias, quae spiritus animales in concavitates cerebri nostrae machinae compellunt, esse velut organi folles, qui aërem in ipsa venti receptacula impellunt. Objecta verò externa, quae, quatenus nervos movent, efficiunt, ut spiritus illarum concavitatum intrent in quorundam eorum nervorum poros, non insubidè comparaveris organistae digitis, qui secundum diversos motus, quibus claves deprimant, faciunt, ut aër ex venti receptaculis in certos quosdam tubos erumpat.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
