Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum verò harmonia Organorum non dependet ab illa tuborum, quibus excitatur, dispositione, quae extrinsecus apparet: neque etiam ex figura receptaculorum venti aliarumve partium: sed tantummodò ex tribus causis. Nimirùm ex aëre, qui ex follibus spiratur: ex tubis, qui sonum edunt: atque ex distributione illius aëris in illos tubos. Similiter functiones, de quibus hîc sermo, nullatenus dependent ab exteriori omnium partium visibilium figurâ, quas Anatomici in cerebri substantia distinguunt: neque etiam ex figurâ concavitatum ejusdem: sed tantummodò ex spiritibus, qui ex corde profluunt: ex poris cerebri, per quos transeunt: &à modo, secundum quem spiritus illi in illos poros distribuuntur. Ut tantum necesse sit explicare, quicquid in hisce tribus maximè notatu dignum occurrit. 26. Primò quantum ad spiritus animales attinet; ii diversis temporibus existere possunt, vel majori vel minori copia: eorumque partes vel magis minusve crassae: vel magis minusve agitatae: vel magis minusve inter se inaequales.