# De homine 68

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/68

Quemadmodum verò harmonia Organorum non dependet ab illa tuborum, quibus excitatur, dispositione, quae extrinsecus apparet: neque etiam ex figura receptaculorum venti aliarumve partium: sed tantummodò ex tribus causis. Nimirùm ex aëre, qui ex follibus spiratur: ex tubis, qui sonum edunt: atque ex distributione illius aëris in illos tubos. Similiter functiones, de quibus hîc sermo, nullatenus dependent ab exteriori omnium partium visibilium figurâ, quas Anatomici in cerebri substantia distinguunt: neque etiam ex figurâ concavitatum ejusdem: sed tantummodò ex spiritibus, qui ex corde profluunt: ex poris cerebri, per quos transeunt: & à modo, secundum quem spiritus illi in illos poros distribuuntur. Ut tantum necesse sit explicare, quicquid in hisce tribus maximè notatu dignum occurrit. 26. Primò quantum ad spiritus animales attinet; ii diversis temporibus existere possunt, vel majori vel minori copia: eorumque partes vel magis minusve crassae: vel magis minusve agitatae: vel magis minusve inter se inaequales.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
