# De homine 70

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/70

Quia vero complexiones illae, aut saltem passiones, ad quas inclinant, admodum quoque dependent ab impressionibus, quibus afficitur substantia cerebri: quas postea melius intelliges; Suffecerit hoc loco causas differentiarum spirituum recensere. 27. Ciborum igitur succus, qui per stomachum in venas transit, sanguini sese immiscens, semper quasdam suarum qualitatum communicat: &, ut caetera reticeam, quando illi recens permiscetur, illum plerumque crassiorem reddit; ut tùm exiliores sanguinis particulae, quas sanguis mittit ad cerebrum, ut ibi fiant spiritus animales, non soleant tùm quidem tàm esse agitatae, neque tàm efficaces, neque tàm abundantes; & per consequens, tantam alacritatem & levitatem istius machinae corpori non concilient, quam quidem postea: nimirum absolutâ digestione, cùm sanguis saepiùs iterato transitu per Cor, Goo ed E git.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
