# De homine 71

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/71

Cor, majorem sibi subtilitatem comparavit. Aër insuper, qui inspiratur, sese quoque certâ ratione permiscens sanguini, priusquam sinistrum cordis ventriculum ingrediatur, efficit, ut ibi vehementius incendatur: ibidemque producit spiritus vividiores & magis agitatos siccâ, quàm humidâ tempestate. Quemadmodum etiam cujuscunque generis flammam tùm temporis vehementius efflagrare manifestum est. Porrò cùm hepar est benè dispositum, atque sanguinem in cor effundendum perfectè allaborat: spiritus, qui ex illo sanguine excernuntur, longè sunt copiosiores, & ęqualiùs agitati. Hepate verò à suis nervis presso, partes sanguinis subtiliores, quas continet, derepente ad cor ascendentes, spiritus quoque solito copiosiores & vividiores generabunt, attamen minus aequaliter agitatos. Si fel, natum purgare sanguinem, ab illis partibus, quae aptiores sunt, ut reliqua sanguinis massa in corde inflammetur, officio suo desit: vel à nervo suo restrictum, materia, quam continet, refundatur in venas; & spiritus etiam tantò erunt vividiores, seu agiliores, simulque inaequalius agitati. Si verò lien, cujus è contra est purgare sanguinem ab illis partibus, quae minùs eo, quo dictum est, modo, in corde inflammari possunt, malè sit dispositus: aut suo nervo, aliove corpore constrictus, pressusve, materia, quam continet, regyrabit in venas; spiritusque erunt eò minus copiosi, minusque agitati, atque inaequalius acti.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
