Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 73
Unproofread scanNot analysed yet
quam totidem tupi, per quos spiritibus patet introitus: quique continuo respicientes glandulam H, unde spiritus exiliunt, facillimè huc atque illuc, ad diversa illius glandis puncta sese convertere possunt: uti videre licet, aliter esse conversos in figura 48. quam 49. Cogita quoque, innumerum filamentorum valdè exilium numerum ex illo plexu prodire. Quorum alia aliis ordinariò sunt longiora. At verò, postquàm haec filamenta sibi diversimodè reticulatim sunt intertexta per totum spatium B, longiora descendunt ad D: indeque medullam nervorum componentia, per omnia membra disparguntur.