# De homine 74

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/74

Cogita quoque, praecipuas horum filamentorum qualitates esse, sola vi spirituum, quibus tangantur, facilè admodum variis modis plicari, flectique posse; haud secus ac si ex plumbo, vel cera confecta forent: adeoque semper retinere plicam, qua ultimò erant affecta, donec ipsis alia à spiritibus contrario modo agentibus imprimatur. Considera denique, poros, de quibus hîc quaestio, nihil esse, quam intervalla, quae inter haec filamenta reperiuntur: quaeque diversimodè extendi & constringi possunt vi spirituum in ea sese recipientium: quatenus nimirùm illa vis, vel intensior est, vel remissior. Breviora verò illius plexus filamenta sese recipiunt in spatium cc: ubi singula terminantur ad extremitates quorundam mibi vasculorum, per quae cerebrum alimentum accipit. Ut verò omnia explicem, quae in illo plexu occurrunt notatu digna, operae pretium erit agere de spirituum distributione. Primò igitur, sese nulli loco alligant; sed prout intrant cerebri ventriculos EE, per foramina glandulae notatae literâ H, è vestigio tendunt ad tubos aa, qui illis directius opponuntur: & si tubi isti aa minùs sint reserati ad omnes recipiendos, ad minimum saltem fortiores agilioresque capient.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
