Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 75
Unproofread scanNot analysed yet
Interea debiliores &residui repelluntur ad canales I, K, L, qui nares respiciunt, atque palatum. Scilicet magis agitati ad canalem 1: per quem, cum adhuc vigoris fatis habent, &exitum minus liberum inveniunt, quandoque tàm impetuosè prosiliunt, ut titillationem interioribus narium partibus, adeoque sternutationem excitent. Deinde, reliqui spiritus se recipiunt ad K &L: in quos canales, utpote admodum capaces, facilis ipsis est transitus: vel si illis ibidem introitus negetur, ita ut coacti sint reverti ad tubulos aa, qui interiori cerebri superficie; insunt, confestim scotomiam, vertiginemve causantur, quibus functiones imaginationis turbantur. In transitu verò notare licet, particulas spirituum debiliores in pituitam facie condensari: non quidem quamdiu in cerebro continentur, nisi vehemens quidam morbus adsit: sed in istis amplioribus spatiis, quae infra basin illius inter nares &guttur deprehenduntur. Quemadmodum fumus in tubo quidem camini facilè degenerat in fuliginem, nunquam verò in foco, ubi viget ignis.