# De homine 75

Descartes, De homine, DE HOMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/75

Interea debiliores & residui repelluntur ad canales I, K, L, qui nares respiciunt, atque palatum. Scilicet magis agitati ad canalem 1: per quem, cum adhuc vigoris fatis habent, & exitum minus liberum inveniunt, quandoque tàm impetuosè prosiliunt, ut titillationem interioribus narium partibus, adeoque sternutationem excitent. Deinde, reliqui spiritus se recipiunt ad K & L: in quos canales, utpote admodum capaces, facilis ipsis est transitus: vel si illis ibidem introitus negetur, ita ut coacti sint reverti ad tubulos aa, qui interiori cerebri superficie; insunt, confestim scotomiam, vertiginemve causantur, quibus functiones imaginationis turbantur. In transitu verò notare licet, particulas spirituum debiliores in pituitam facie condensari: non quidem quamdiu in cerebro continentur, nisi vehemens quidam morbus adsit: sed in istis amplioribus spatiis, quae infra basin illius inter nares & guttur deprehenduntur. Quemadmodum fumus in tubo quidem camini facilè degenerat in fuliginem, nunquam verò in foco, ubi viget ignis.

---

Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine.
